1 anno
duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel
novem annis
2 fecitque malum coram Domino sed non sicut reges
Israhel qui ante eum fuerant
3 contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et
factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa
4 cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod
rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa
regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit
in carcerem
5 pervagatusque est omnem terram et
ascendens Samariam obsedit eam tribus annis
6 anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum
Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor
iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum
7 factum est enim cum peccassent filii
Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis
regis Aegypti coluerunt deos alienos
8 et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas
consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia
similiter fecerant
9 et operuerunt filii Israhel verbis non
rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis
a turre custodum usque ad civitatem munitam
10 feceruntque sibi statuas et lucos in omni
colle sublimi et subter omne lignum nemorosum
11 et adolebant ibi incensum super aras in
more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima
inritantes Dominum
12 et coluerunt inmunditias de quibus
praecepit Dominus eis ne facerent verbum hoc
13 et testificatus est Dominus in Israhel et
in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis
vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem
quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum
prophetarum
14 qui non audierunt sed induraverunt
cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo
suo
15 et abiecerunt legitima eius et pactum
quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos
secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per
circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et
illae faciebant
16 et dereliquerunt omnia praecepta Domini
Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt
universam militiam caeli servieruntque Baal
17 et consecrabant ei filios suos et filias
suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut
facerent malum coram Domino et inritarent eum
18 iratusque est Dominus vehementer Israhel
et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo
19 sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei
sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat
20 proiecitque Dominus omne semen Israhel et
adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua
21 ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo
David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim
Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum
22 et ambulaverunt filii Israhel in universis
peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis
23 usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua
sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque
est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc
24 adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de
Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus
Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus
eius
25 cumque ibi habitare coepissent non
timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos
26 nuntiatumque est regi Assyriorum et
dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae
ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce
interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae
27 praecepit autem rex Assyriorum dicens
ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et
habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae
28 igitur cum venisset unus de sacerdotibus
his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos
quomodo colerent Dominum
29 et unaquaeque gens fabricata est deum
suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in
urbibus suis in quibus habitabant
30 viri enim babylonii fecerunt
Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt
Asima
31 porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac
hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech
diis Sepharvaim
32 et nihilominus colebant Dominum fecerunt
autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis
sublimibus
33 et cum Dominum colerent diis quoque suis
serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam
34 usque in praesentem diem morem sequuntur
antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et
legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit
Israhel
35 et percusserat cum eis pactum et
mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque
colatis et non immoletis eis
36 sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos
de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum
adorate et ipsi immolate
37 caerimonias quoque et iudicia et legem et
mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non
timeatis deos alienos
38 et pactum quod percussi vobiscum nolite
oblivisci nec colatis deos alienos
39 sed Dominum Deum vestrum timete et ipse
eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum
40 illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem
suam pristinam perpetrabant
41 fuerunt igitur gentes istae timentes quidem
Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes
sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem
|