1 quae cum audisset rex Ezechias scidit
vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini
2 et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam
scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos
3 qui dixerunt haec dicit Ezechias dies
tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad
partum et vires non habet parturiens
4 si forte audiat Dominus Deus tuus
universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret
Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac
orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
5 venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam
6 dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro
haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus
blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
7 ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et
revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua
8 reversus est igitur Rabsaces et invenit
regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis
9 cumque audisset de Tharaca rege
Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum
misit nuntios ad Ezechiam dicens
10 haec dicite Ezechiae regi Iudae non te
seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in
manu regis Assyriorum
11 tu enim ipse audisti quae fecerint reges
Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris
liberari
12 numquid liberaverunt dii gentium singulos
quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden
qui erant in Thelassar
13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex
civitatis Sepharvaim Ana et Ava
14 itaque cum accepisset Ezechias litteras
de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas
coram Domino
15 et oravit in conspectu eius dicens Domine
Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti
caelum et terram
16 inclina aurem tuam et audi aperi Domine
oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret
nobis Deum viventem
17 vere Domine dissipaverunt reges
Assyriorum gentes et terras omnium
18 et miserunt deos eorum in ignem non enim
erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos
19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos
fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus
20 misit autem Esaias filius Amos ad
Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super
Sennacherib rege Assyriorum audivi
21 iste est sermo quem locutus est Dominus
de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit
filia Hierusalem
22 cui exprobrasti et quem blasphemasti
contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum
Israhel
23 per manum servorum tuorum exprobrasti
Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in
summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et
ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius
24 ego succidi et bibi aquas alienas et
siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas
25 numquid non audisti quid ab initio
fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam
collium pugnantium civitates munitae
26 et qui sedent in eis humiles manu
contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba
tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem
27 habitaculum tuum et egressum tuum et viam
tuam ego praescivi et furorem tuum contra me
28 insanisti in me et superbia tua ascendit
in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et
reducam te in viam per quam venisti
29 tibi autem Ezechia hoc erit signum comede
hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in
anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum
30 et quodcumque reliquum fuerit de domo
Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum
31 de Hierusalem quippe egredientur
reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc
32 quam ob rem haec dicit Dominus de rege
Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit
eam clypeus nec circumdabit eam munitio
33 per viam qua venit revertetur et civitatem hanc
non ingredietur dicit Dominus
34 protegamque urbem hanc et salvabo eam
propter me et propter David servum meum
35 factum est igitur in nocte illa venit
angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia
cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit
36 et reversus est Sennacherib rex
Assyriorum et mansit in Nineve
37 cumque adoraret in templo Neserach deum
suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in
terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo
|