1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad
mortem et venit ad eum Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec dicit
Dominus Deus praecipe domui tuae morieris enim et non vives
2 qui convertit faciem suam ad parietem et
oravit Dominum dicens
3 obsecro Domine memento quomodo
ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est
coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno
4 et antequam egrederetur Esaias mediam
partem atrii factus est sermo Domini ad eum dicens
5 revertere et dic Ezechiae duci populi mei
haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam
tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini
6 et addam diebus tuis quindecim annos sed
et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem
istam propter me et propter David servum meum
7 dixitque Esaias adferte massam ficorum
quam cum adtulissent et posuissent super ulcus eius curatus est
8 dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod
erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum
Domini
9 cui ait Esaias hoc erit signum a Domino
quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem
lineis an ut revertatur totidem gradibus
10 et ait Ezechias facile est umbram
crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem
gradibus
11 invocavit itaque Esaias propheta Dominum
et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum
decem gradibus
12 in tempore illo misit Berodach Baladan
filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim
quod aegrotasset Ezechias
13 laetatus est autem in adventum eorum
Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia
unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in
thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni
potestate sua
14 venit autem Esaias propheta ad regem
Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait
Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone
15 at ille respondit quid viderunt in domo
tua ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non
monstraverim eis in thesauris meis
16 dixit itaque Esaias Ezechiae audi
sermonem Domini
17 ecce dies venient et auferentur omnia
quae sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in
Babylone non remanebit quicquam ait Dominus
18 sed et de filiis tuis qui egredientur ex te
quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
19 dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo
Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis
20 reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis
fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas
in civitatem nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
21 dormivitque Ezechias cum patribus suis et
regnavit Manasses filius eius pro eo
|