1 octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta uno anno
regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia Phadaia de Besecath
2 fecitque quod placitum erat coram Domino et
ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad
sinistram
3 anno autem octavodecimo regis Iosiae misit rex
Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei
4 vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur
pecunia quae inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo
5 deturque fabris per praepositos in domo Domini qui
et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta
tecta templi
6 tignariis videlicet et cementariis et his
qui interrupta conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad
instaurandum templum
7 verumtamen non supputetur eis argentum
quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide
8 dixit autem Helcias pontifex ad Saphan
scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui
et legit illud
9 venit quoque Saphan scriba ad regem et
renuntiavit ei quod praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae
repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis
operum templi Domini
10 narravitque Saphan scriba regi dicens
librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege
11 et audisset rex verba libri legis Domini scidit
vestimenta sua
12 et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham filio
Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens
13 ite et consulite Dominum super me et super populo
et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira
Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri
huius ut facerent omne quod scriptum est nobis
14 ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et
Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii
Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt
ad eam
15 et illa respondit eis haec dicit Dominus
Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad me
16 haec dicit Dominus ecce ego adducam mala
super locum hunc et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex
Iuda
17 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt
diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur
indignatio mea in loco hoc et non extinguetur
18 regi autem Iuda qui misit vos ut
consuleretis Dominum sic dicetis haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod
audisti verba voluminis
19 et perterritum est cor tuum et humiliatus
es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo
videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et
flevisti coram me et ego audivi ait Dominus
20 idcirco colligam te ad patres tuos et
colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quae
inducturus sum super locum istum
|