1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda
Isachar et Zabulon
2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt
ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram
Domino et occidit eum
4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares
et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
5 filii autem Phares Esrom et Hamul
6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman
Chalchal quoque et Darda simul quinque
7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et
peccavit in furto anathematis
8 filii Ethan Azarias
9 filii autem Esrom qui nati sunt ei
Ieremahel et Ram et Chalubi
10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem
genuit Naasson principem filiorum Iuda
11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus
est Boez
12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit
Isai
13 Isai autem genuit primogenitum Heliab
secundum Abinadab tertium Samaa
14 quartum Nathanahel quintum Raddai
15 sextum Asom septimum David
16 quorum sorores fuerunt Sarvia et
Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
17 Abigail autem genuit Amasa cuius
pater fuit Iether Ismahelites
18 Chaleb vero filius Esrom accepit
uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab
et Ardon
19 cumque mortua fuisset Azuba accepit
uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit
Beselehel
21 post haec ingressus est Esrom ad
filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae
peperit ei Segub
22 sed et Segub genuit Iair et
possedit viginti tres civitates in terra Galaad
23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair
et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris
Galaad
24 cum autem mortuus esset Esrom
ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei
Assur patrem Thecue
25 nati sunt autem filii Hieramehel
primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
26 duxit quoque uxorem alteram
Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel
fuerunt Moos et Iamin et Achar
28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada
filii autem Semmei Nadab et Abisur
29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae
peperit Ahobban et Molid
30 filii autem Nadab fuerunt Saled et
Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit
Sesan porro Sesan genuit Oholi
32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et
Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza
isti fuerunt filii Hieramehel
34 Sesan autem non habuit filios sed filias
et servum aegyptium nomine Ieraa
35 deditque ei filiam suam uxorem quae
peperit ei Eththei
36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan
genuit Zabad
37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal
genuit Obed
38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit
Sellum
41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit
Elisama
42 filii autem Chaleb fratris Hieramehel
Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
43 porro filii Hebron Core et Thapphu et
Recem et Samma
44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et
Recem genuit Semmei
45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran
et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et
Phaleth et Epha et Saaph
48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et
Tharana
49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue
patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata
Sobal pater Cariathiarim
51 Salma pater Bethleem Ariph pater
Bethgader
52 fuerunt autem filii Sobal patris
Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et
Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
54 filii Salma Bethleem et Netophathi
coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
55 cognationes quoque scribarum habitantium
in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt
Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
|