1 porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et
Samaron quattuor
2 filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai
et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola
viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti
3 filii Ozi Iezraia de quo nati sunt
Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes
4 cumque eis per familias et populos suos
accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere
uxores et filios
5 fratresque eorum per omnem cognationem
Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
6 Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres
7 filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et
Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi
numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor
8 porro filii Bochor Zamira et Ioas et
Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes
hii filii Bochor
9 numerati sunt autem per familias suas principes
cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti
10 porro filii Iadihel Balan filii autem
Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
11 omnes hii filii Iadihel principes
cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium
procedentes
12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim
filii Aer
13 filii autem Nepthali Iasihel et Guni et
Asar et Sellum filii Balaa
14 porro filius Manasse Esrihel concubinaque
eius syra peperit Machir patrem Galaad
15 Machir autem accepit uxores filiis suis
Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad
nataeque sunt Salphaad filiae
16 et peperit Maacha uxor Machir filium
vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam
et Recem
17 filius autem Ulam Badan hii sunt filii
Galaad filii Machir filii Manasse
18 soror autem eius Regina peperit virum
Decorum et Abiezer et Moola
19 erant autem filii Semida Ahin et Sechem
et Leci et Aniam
20 filii autem Ephraim Suthala Bareth filius
eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius
Zabad
21 et huius filius Suthala et huius filius
Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut
invaderent possessiones eorum
22 luxit igitur Ephraim pater eorum multis
diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum
23 ingressusque est ad uxorem suam quae
concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus
eius ortus esset
24 filia autem eius fuit Sara quae
aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara
25 porro filius eius Rapha et Reseph et
Thale de quo natus est Thaan
26 qui genuit Laadan huius quoque filius
Ammiud genuit Elisama
27 de quo ortus est Nun qui habuit filium
Iosue
28 possessio autem eorum et habitatio Bethel
cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et
filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
29 iuxta filios quoque Manasse Bethsan et
filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in
his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
30 filii Aser Iomna et Iesua et Isui et
Baria et Sara soror eorum
31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse
est pater Barzaith
32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et
Otham et Suaa sororem eorum
33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth
hii filii Iephlat
34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et
Aram
35 filii autem Helem fratris eius Supha et
Iemna et Selles et Amal
36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri
et Iamra
37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran
et Bera
38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
40 omnes hii filii Aser principes
cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis
quae apta esset ad bellum viginti sex milia
|