1 universus ergo Israhel dinumeratus est et
summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in
Babylonem propter delictum suum
2 qui autem habitaverunt primi in
possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
3 commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda
et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
4 Othei filius Amiud filius Emri filii
Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda
5 et de Siloni Asaia primogenitus et filii
eius
6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres
eorum sescenti nonaginta
7 porro de filiis Beniamin Salo filius
Mosollam filii Oduia filii Asana
8 et Iobania filius Hieroam et Hela filius
Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
9 et fratres eorum per familias suas
nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum
suorum
10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et
Iachin
11 Azarias quoque filius Helciae filii
Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor
filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii
Mosollamoth filii Emmer
13 fratres quoque eorum principes per familias suas
mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in
domo Dei
14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii
Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania
filius Micha filii Zechri filii Asaph
16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun
et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon
et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
18 usque ad illud tempus in porta
Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
19 Sellum vero filius Core filii
Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae
super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per
vices castrorum Domini custodientes introitum
20 Finees autem filius Eleazar erat
dux eorum coram Domino
21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae
tabernaculi testimonii
22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti
duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel
videns in fide sua
23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus
Domini et in tabernaculo vicibus suis
24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad
orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
25 fratres autem eorum in viculis morabantur
et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
26 his quattuor Levitis creditus erat omnis
numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
27 per gyrum quoque templi Domini morabantur
in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
28 de horum grege erant et super vasa
ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
29 de ipsis et qui credita habebant
utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus
conficiebant
31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum
Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes
erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
33 hii sunt principes cantorum per familias
Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio
deservirent
34 capita Levitarum per familias suas principes
manserunt in Hierusalem
35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon
Iaihel et nomen uxoris eius Maacha
36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et
Cis et Baal et Ner et Nadab
37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et
Macelloth
38 porro Macelloth genuit Semmaam isti
habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul
et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
40 filius autem Ionathan Meribbaal et
Meribbaal genuit Micha
41 porro filii Micha Phiton et Malech et
Thara
42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit
Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa
43 Mosa vero genuit Baana cuius filius
Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
44 porro Esel sex filios habuit his
nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
|