1 Philisthim autem pugnabant contra Israhel
fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe
2 cumque adpropinquassent Philisthei
persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et
Melchisuae filios Saul
3 et adgravatum est proelium contra Saul
inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis
4 et dixit Saul ad armigerum suum evagina
gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant
mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur
Saul ensem et inruit in eum
5 quod cum vidisset armiger eius videlicet
mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est
6 interiit ergo Saul et tres filii eius et
omnis domus illius pariter concidit
7 quod cum vidissent viri Israhel qui
habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis
dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim
et habitaverunt in eis
8 die igitur altero detrahentes Philisthim
spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe
9 cumque spoliassent eum et amputassent caput
armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur
idolorum templis et populis
10 arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et
caput adfixerunt in templo Dagon
11 hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet
quae Philisthim fecerunt super Saul
12 consurrexerunt singuli virorum fortium et
tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et
sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem
diebus
13 mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo
quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit
illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit
14 nec speraverit in Domino propter
quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai
|