1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad
David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei
domum
2 cognovitque David eo quod confirmasset
eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super
populum eius Israhel
3 accepit quoque David alias uxores in
Hierusalem genuitque filios et filias
4 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in
Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon
5 Iebar et Helisu et Eliphaleth
6 Noga quoque et Napheg et Iaphiae
7 Elisama et Baliada et Eliphaleth
8 audientes autem Philisthim eo quod unctus
esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent
eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
9 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle
Raphaim
10 consuluitque David Deum dicens si ascendam ad
Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos
in manu tua
11 cumque illi ascendissent in Baalpharasim
percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam
sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
12 dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit
exuri
13 alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi
sunt in valle
14 consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus
non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine
pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat
castra Philisthim
16 fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et
percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
17 divulgatumque est nomen David in universis
regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
|