1 adtulerunt igitur arcam Dei et
constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt
holocausta et pacifica coram Deo
2 cumque conplesset David offerens
holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
3 et divisit universis per singulos a viro
usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo
similam
4 constituitque coram arca Domini de
Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque
laudarent Dominum Deum Israhel
5 Asaph principem et secundum eius
Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et
Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut
cymbalis personaret
6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba
iugiter coram arca foederis Domini
7 in illo die fecit David principem ad confitendum
Domino Asaph et fratres eius
8 confitemini Domino invocate nomen eius notas
facite in populis adinventiones illius
9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia
eius
10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor
quaerentium Dominum
11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem
eius semper
12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum
illius et iudiciorum oris eius
13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi
illius
14 ipse Dominus Deus noster in universa terra
iudicia eius
15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis
quem praecepit in mille generationes
16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum
Isaac
17 et constituit illud Iacob in praeceptum et
Israhel in pactum sempiternum
18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum
hereditatis vestrae
19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius
20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad
populum alterum
21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit
pro eis reges
22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis
nolite malignari
23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in
diem salutare eius
24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis
populis mirabilia illius
25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis
et horribilis super omnes deos
26 omnes enim dii populorum idola Dominus
autem caelos fecit
27 confessio et magnificentia coram eo
fortitudo et gaudium in loco eius
28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino
gloriam et imperium
29 date Domino gloriam nomini eius levate
sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim
fundavit orbem inmobilem
31 laetentur caeli et exultet terra et
dicant in nationibus Dominus regnavit
32 tonet mare et plenitudo eius exultent
agri et omnia quae in eis sunt
33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino
quia venit iudicare terram
34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
aeternum misericordia eius
35 et dicite salva nos Deus salvator noster
et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et
exultemus in carminibus tuis
36 benedictus Dominus Deus Israhel ab
aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis
Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per
singulos dies et vices suas
38 porro Obededom et fratres eius sexaginta
octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres
illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
40 ut offerrent holocausta Domino
super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta
sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
41 et post eum Heman et Idithun et
reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in
aeternum misericordia eius
42 Heman quoque et Idithun canentes
tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios
autem Idithun fecit esse portarios
43 reversusque est omnis populus in
domum suam et David ut benediceret etiam domui suae
|