1 cum autem habitaret David in domo
sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem
foederis Domini sub pellibus est
2 et ait Nathan ad David omnia quae
in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est
3 igitur nocte illa factus est sermo Dei
ad Nathan dicens
4 vade et loquere David servo meo
haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum
5 neque enim mansi in domo ex eo
tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca
tabernaculi et in tentorio
6 manens cum omni Israhel numquid
locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum
meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
7 nunc itaque sic loqueris ad servum
meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris
gregem ut esses dux populi mei Israhel
8 et fui tecum quocumque perrexisti
et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius
magnorum qui celebrantur in terra
9 et dedi locum populo meo Israhel
plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis
adterent eos sicut a principio
10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo
Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod
aedificaturus sit domum tibi Dominus
11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad
patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam
regnum eius
12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo
solium eius usque in aeternum
13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in
filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te
fuit
14 et statuam eum in domo mea et in regno
meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum
15 iuxta omnia verba haec et iuxta universam
visionem istam sic locutus est Nathan ad David
16 cumque venisset rex David et sedisset
coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares
mihi talia
17 sed et hoc parum visum est in conspectu
tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me
spectabilem super omnes homines Domine Deus meus
18 quid ultra addere potest David cum ita
glorificaveris servum tuum et cognoveris eum
19 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum
fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia
20 Domine non est similis tui et non est
alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris
21 quis autem est alius ut populus tuus
Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum
sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de
Aegypto liberarat
22 et posuisti populum tuum Israhel tibi in
populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius
23 nunc igitur Domine sermo quem locutus es
famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es
24 permaneatque et magnificetur nomen tuum
usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David
servi eius permanens coram eo
25 tu enim Domine Deus meus revelasti
auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus
fiduciam ut oret coram te
26 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es
ad servum tuum tanta beneficia
27 et coepisti benedicere domui servi tui ut
sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
|