1 dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in
holocaustum Israhel
2 et praecepit ut congregarentur omnes proselyti
de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos
ut aedificaretur domus Dei
3 ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum
et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile
4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae
Sidonii et Tyrii deportaverant ad David
5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus
est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in
cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam
ante mortem suam omnes paravit inpensas
6 vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei
ut aedificaret domum Domino Deo Israhel
7 dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis
meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei
8 sed factus est ad me sermo Domini dicens multum
sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum
nomini meo tanto effuso sanguine coram me
9 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus
faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc
causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus
eius
10 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit
mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super
Israhel in aeternum
11 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare
et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te
12 det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut
regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui
13 tunc enim proficere poteris si custodieris
mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare
viriliter age ne timeas neque paveas
14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas
domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero
et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides
praeparavi ad universa inpendia
15 habes quoque plurimos artifices latomos
et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus
prudentissimos
16 in auro et argento aere et ferro cuius
non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum
17 praecepit quoque David cunctis
principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum
18 cernitis inquiens quod Dominus Deus
vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes
inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius
19 praebete igitur corda vestra et animas
vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate
sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino
consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini
|