1 igitur David senex et plenus dierum regem
constituit Salomonem filium suum super Israhel
2 et congregavit omnes principes Israhel et
sacerdotes atque Levitas
3 numeratique sunt Levitae a triginta annis
et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum
4 ex his electi sunt et distributi in
ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum
sex milia
5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae
canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum
6 et distribuit eos David per vices
filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
7 Gersom Leedan et Semei
8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et
Iohel tres
9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran
tres isti principes familiarum Leedan
10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria
isti filii Semei quattuor
11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus
et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo
conputati sunt
12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel
quattuor
13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron
ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et
adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in
perpetuum
14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in
tribu Levi
15 filii Mosi Gersom et Eliezer
16 filii Gersom Subuhel primus
17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non
erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
18 filii Isaar Salumith primus
19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus
Iazihel tertius Iecmaam quartus
20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
21 filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et
Cis
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit
filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum
23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
24 hii filii Levi in cognationibus et
familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant
opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
25 dixit enim David requiem dedit Dominus
Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
26 nec erit officii Levitarum ut ultra
portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
27 iuxta praecepta quoque David novissima
supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus
Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario
et in universis operibus ministerii templi Domini
29 sacerdotes autem super panes
propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et
ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et
canendum Domino similiterque ad vesperam
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in
sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias
uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
32 et custodiant observationes tabernaculi foederis
et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut
ministrent in domo Domini
|