1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii
Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque
liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
3 et divisit eos David id est Sadoc de
filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et
ministerium
4 inventique sunt multo plures filii Eleazar
in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis
Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos
suas octo
5 porro divisit utrasque inter se familias
sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar
quam de filiis Ithamar
6 descripsitque eos Semeias filius
Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et
Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et
leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub
se habebat ceteros Ithamar
7 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
8 tertia Arim quarta Seorim
9 quinta Melchia sexta Maiman
10 septima Accos octava Abia
11 nona Hiesu decima Sechenia
12 undecima Eliasib duodecima Iacim
13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
14 quintadecima Belga sextadecima Emmer
15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses
16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
19 hae vices eorum secundum ministeria sua ut
ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut
praecepit Dominus Deus Israhel
20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant
de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
22 Isaaris vero Salemoth filiusque
Salemoth Iaath
23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus
Iazihel tertius Iecmaam quartus
24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir
25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
27 filius quoque Merari Oziau et Soem et
Zacchur et Hebri
28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat
liberos
29 filius vero Cis Ierahemel
30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi
secundum domos familiarum suarum
31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos
filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum
sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
|