1 hae generationes filiorum Noe Sem
Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium
2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai
Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
3 porro filii Gomer Aschenez et
Rifath et Thogorma
4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis
Cetthim et Dodanim
5 ab his divisae sunt insulae gentium in
regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et
Chanaan
7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et
Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens
in terra
9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc
exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach
et Archad et Chalanne in terra Sennaar
11 de terra illa egressus est Assur et
aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec
est civitas magna
13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et
Laabim Nepthuim
14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi
sunt Philisthim et Capthurim
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum
suum Ettheum
16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
17 Eveum et Araceum Sineum
18 et Aradium Samariten et Amatheum et post
haec disseminati sunt populi Chananeorum
19 factique sunt termini Chanaan venientibus
a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et
Seboim usque Lesa
20 hii filii Ham in cognationibus et linguis
et generationibus terrisque et gentibus suis
21 de Sem quoque nati sunt patre omnium
filiorum Eber fratre Iafeth maiore
22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et
Lud et Aram
23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus
est Eber
25 natique sunt Eber filii duo nomen uni
Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan
26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et
Asarmoth Iare
27 et Aduram et Uzal Decla
28 et Ebal et Abimahel Saba
29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti
filii Iectan
30 et facta est habitatio eorum de Messa
pergentibus usque Sephar montem orientalem
31 isti filii Sem secundum cognationes et
linguas et regiones in gentibus suis
32 hae familiae Noe iuxta populos et
nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
|