1 filii autem Israhel secundum numerum suum
principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi
iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno
viginti quattuor milibus singuli praeerant
2 primae turmae in primo mense Isboam praeerat
filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia
3 de filiis Phares princeps cunctorum
principum in exercitu mense primo
4 secundi mensis habebat turmam Dudi
Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus
viginti quattuor milium
5 dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat
Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia
6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et
super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
7 quartus mense quarto Asahel frater Ioab et
Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia
8 quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et
in turma eius viginti quattuor milia
9 sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et
in turma eius viginti quattuor milia
10 septimus mense septimo Helles Phallonites de
filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
11 octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe
Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
12 nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis
Iemini et in turma eius viginti quattuor milia
13 decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites
de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
14 undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de
filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
15 duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites
de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia
16 porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux
Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha
17 Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc
18 Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius
Michahel
19 Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus
Ierimoth filius Ozihel
20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus
Manasse Iohel filius Phadiae
21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius
Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner
22 Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes
filiorum Israhel
23 noluit autem David numerare eos a viginti annis
inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli
24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec
conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui
fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David
25 super thesauros autem regis fuit Azmoth filius
Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus
praesidebat Ionathan filius Oziae
26 operi autem rustico et agricolis qui exercebant
terram praeerat Ezri filius Chelub
27 vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis
autem vinariis Zabdias Aphonites
28 nam super oliveta et ficeta quae
erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas
29 porro armentis quae pascebantur in
Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat
filius Adli
30 super camelos vero Ubil Ismahelites et
super asinos Iadias Meronathites
31 super oves quoque Iaziz Agarenus omnes
hii principes substantiae regis David
32 Ionathan autem patruus David consiliarius
vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis
33 Ahitophel etiam consiliarius regis et
Husi Arachites amicus regis
34 post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae
et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab
|