1 convocavit igitur David omnes principes Israhel
duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et
centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos
cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem
2 cumque surrexisset rex et stetisset ait
audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua
requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad
aedificandum omnia praeparavi
3 Deus autem dixit mihi non aedificabis
domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis
4 sed elegit Dominus Deus Israhel me de
universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim
elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei
placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel
5 sed et de filiis meis filios enim multos
dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni
Domini super Israhel
6 dixitque mihi Salomon filius tuus
aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero
ei in patrem
7 et firmabo regnum eius usque in aeternum
si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie
8 nunc igitur coram universo coetu Israhel
audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut
possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in
sempiternum
9 tu autem Salomon fili mi scito Deum
patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda
scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris
eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum
10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut
aedificares domum sanctuarii confortare et perfice
11 dedit autem David Salomoni filio suo
descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in
adytis et domus propitiationis
12 necnon et omnium quae cogitaverat
atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros
sanctorum
13 divisionumque sacerdotalium et leviticarum in
omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini
14 aurum in pondere per singula vasa ministerii
argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate
15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum
aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in
candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus
argenti tradidit
16 aurum quoque dedit in mensas propositionis pro
diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas
17 ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex
auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in
leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus
separavit
18 altari autem in quo adoletur incensum aurum
purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium
alas et velantium arcam foederis Domini
19 omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me
ut intellegerem universa opera exemplaris
20 dixit quoque David Salomoni filio suo
viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus
meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus
ministerii domus Domini
21 ecce divisiones sacerdotum et Levitarum
in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam
principes quam populus facere omnia praecepta tua
|