1 locutusque est David rex ad omnem
ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus
autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo
2 ego autem totis viribus meis praeparavi
inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea
ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et
diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime
3 et super haec quae obtuli in domum Dei
mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae
paravi in aedem sanctam
4 tria milia talenta auri de auro Ophir et
septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi
5 ut ubicumque opus est aurum de auro et
ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis
sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino
6 polliciti sunt itaque principes
familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et
principes possessionum regis
7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta
quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris
talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum
8 et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt
in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis
9 laetatusque est populus cum vota sponte
promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est
gaudio magno
10 et benedixit Domino coram universa multitudine et
ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum
11 tua est Domine magnificentia et potentia et
gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra
tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes
12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris
omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium
13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi
et laudamus nomen tuum inclitum
14 quis ego et quis populus meus ut possimus
haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus
dedimus tibi
15 peregrini enim sumus coram te et advenae
sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est
mora
16 Domine Deus noster omnis haec copia quam
paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt
omnia
17 scio Deus meus quod probes corda et
simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli
universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio
tibi offerre donaria
18 Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel
patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in
venerationem tui mens ista permaneat
19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut
custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et
aedificet aedem cuius inpensas paravi
20 praecepit autem David universae ecclesiae
benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum
et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem
21 immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt
holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus
suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel
22 et comederunt et biberunt coram Domino in die
illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt
autem Domino in principem et Sadoc in pontificem
23 seditque Salomon super solium Domini in regem pro
David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel
24 sed et universi principes et potentes et
cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi
25 magnificavit ergo Dominus Salomonem super
omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex
Israhel
26 igitur David filius Isai regnavit super
universum Israhel
27 et dies quibus regnavit super Israhel
fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem
triginta tribus
28 et mortuus est in senectute bona plenus
dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo
29 gesta autem David regis priora et novissima
scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in
volumine Gad videntis
30 universique regni eius et
fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in
cunctis regnis terrarum
|