1 confortatus
est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et
magnificavit eum in excelsum
2 praecepitque Salomon universo Israheli
tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et principibus
familiarum
3 et abiit cum universa multitudine in
excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei
in solitudine
4 arcam autem Dei adduxerat David de
Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc
est in Hierusalem
5 altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat
Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et
requisivit Salomon et omnis ecclesia
6 ascenditque Salomon ad altare aeneum coram
tabernaculo foederis Domini et obtulit in eo mille hostias
7 ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens
postula quod vis ut dem tibi
8 dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre
meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo
9 nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem
pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum
multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae
10 da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar
coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam
grandis est iudicare
11 dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis
placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque
animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem
sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te
regem
12 sapientia et scientia data sunt tibi divitias
autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te
nec post te fuerit similis tui
13 venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in
Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super Israhel
14 congregavitque sibi currus et equites et facti
sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse
in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem
15 praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem
quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus
multitudine magna
16 adducebantur autem ei et equi de Aegypto
et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio
17 quadrigam equorum sescentis argenteis et
equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus
Syriae emptio celebrabatur
|