1 cumque conplesset Salomon fundens preces
ignis descendit de caelo et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini
implevit domum
2 nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo
quod implesset maiestas Domini templum Domini
3 sed et omnes filii Israhel videbant descendentem
ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum
stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in
aeternum misericordia eius
4 rex autem et omnis populus immolabant
victimas coram Domino
5 mactavit igitur rex Salomon hostias boum
viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et
universus populus
6 sacerdotes autem stabant in officiis suis
et Levitae in organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum Dominum
quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David canentes per manus suas
porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israhel stabat
7 sanctificavit quoque Salomon medium atrii
ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia
altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et
adipes
8 fecit ergo Salomon sollemnitatem in
tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab
introitu Emath usque ad torrentem Aegypti
9 fecitque die octavo collectam eo quod
dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem
10 igitur in die vicesimo tertio mensis
septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono
quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo
11 conplevitque Salomon domum Domini et
domum regis et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et
in domo sua et prosperatus est
12 apparuit autem ei Dominus nocte et ait
audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii
13 si clausero caelum et pluvia non fluxerit
et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in
populum meum
14 conversus autem populus meus super quos
invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et
egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius
ero peccatis eorum et sanabo terram eorum
15 oculi quoque mei erunt aperti et aures meae
erectae ad orationem eius qui in loco isto oraverit
16 elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit
nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis
diebus
17 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit
David pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et iustitias meas
iudiciaque servaveris
18 suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum
David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in
Israhel
19 si autem aversi fueritis et
dereliqueritis iustitias meas et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes
servieritis diis alienis et adoraveritis eos
20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis
et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam
in parabolam et in exemplum cunctis populis
21 et domus ista erit in proverbium
universis transeuntibus et dicent stupentes quare fecit Dominus sic terrae huic
et domui huic
22 respondebuntque quia dereliquerunt
Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Aegypti et adprehenderunt
deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos
universa haec mala
|