1 profectus est autem Roboam in Sychem illuc
enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem
2 quod cum audisset Hieroboam filius Nabath
qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est
3 vocaveruntque eum et venit cum universo
Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes
4 pater tuus durissimo iugo nos pressit tu
leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de
onere subleva ut serviamus tibi
5 qui ait post tres dies revertimini ad me
cumque abisset populus
6 iniit consilium cum senibus qui steterant
coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut
respondeam populo
7 qui dixerunt ei si placueris populo huic
et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore
8 at ille reliquit consilium senum et cum
iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu
illius
9 dixitque ad eos quid vobis videtur vel
respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit
nobis pater tuus
10 at illi responderunt ut iuvenes et
nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi
pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus
digitus meus grossior est lumbis patris mei
11 pater meus inposuit vobis iugum grave et
ego maius pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam
scorpionibus
12 venit ergo Hieroboam et universus populus
ad Roboam die tertio sicut praeceperat eis
13 responditque rex dura derelicto consilio seniorum
14 locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater
meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos
flagellis ego vero caedam scorpionibus
15 et non adquievit populi precibus erat enim
voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae
Silonitis ad Hieroboam filium Nabath
16 populus autem universus rege duriora dicente sic
locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai
revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit
Israhel in tabernacula sua
17 super filios autem Israhel qui habitabant in
civitatibus Iuda regnavit Roboam
18 misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis
et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum
festinavit ascendere et fugit in Hierusalem
19 recessitque Israhel a domo David usque ad diem
hanc
|