1 venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit
universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque
bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum
2 factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei
dicens
3 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et
ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin
4 haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis
contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum
est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt
contra Hieroboam
5 habitavit autem Roboam in Hierusalem et
aedificavit civitates muratas in Iuda
6 extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue
7 Bethsur quoque et Soccho et Odollam
8 necnon Geth et Maresa et Ziph
9 sed et Aduram et Lachis et Azecha
10 Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae
erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas
11 cumque clausisset eas muris posuit in eis
principes ciborumque horrea hoc est olei et vini
12 sed et in singulis urbibus fecit
armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit
super Iudam et Beniamin
13 sacerdotes autem et Levitae qui erant in
universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis
14 relinquentes suburbana et possessiones
suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et
posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur
15 qui constituit sibi sacerdotes excelsorum
et daemonum vitulorumque quos fecerat
16 sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque
dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad
immolandas victimas Domino Deo patrum suorum
17 et roboraverunt regnum Iuda et
confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis
David et Salomonis annis tantum tribus
18 duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam
Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai
19 quae peperit ei filios Ieus et Somoriam
et Zoom
20 post hanc quoque accepit Maacha filiam
Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith
21 amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom
super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque
sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias
22 constituit vero in capite Abiam filium
Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat
23 qui sapientior fuit et potentior super
omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis
civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores
|