1 cumque roboratum fuisset regnum Roboam et
confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo
2 anno autem quinto regni Roboam ascendit
Sesac rex Aegypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino
3 cum mille ducentis curribus et sexaginta
milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies
scilicet et Trogoditae et Aethiopes
4 cepitque civitates munitissimas in Iuda
et venit usque Hierusalem
5 Semeias autem propheta ingressus est ad
Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac
dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in
manu Sesac
6 consternatique principes Israhel et rex
dixerunt iustus est Dominus
7 cumque vidisset Dominus quod humiliati
essent factus est sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non
disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super
Hierusalem per manum Sesac
8 verumtamen servient ei ut sciant
distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum
9 recessit itaque Sesac rex Aegypti ab
Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit
et clypeos aureos quos fecerat Salomon
10 pro quibus fecit rex aeneos et tradidit
illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii
11 cumque introiret rex domum Domini
veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum
12 verumtamen quia humiliati sunt aversa est
ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera
bona
13 confortatus est igitur rex Roboam in
Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare
coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit
Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israhel nomenque
matris eius Naama Ammanitis
14 fecit autem malum et non praeparavit cor
suum ut quaereret Dominum
15 opera vero Roboam prima et novissima scripta
sunt in libris Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter exposita
pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus
16 et dormivit Roboam cum patribus suis
sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo
|