1 anno
octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam
2 tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque
matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et
Hieroboam
3 cumque inisset Abia certamen et haberet
bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e
contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella
fortissimi
4 stetit igitur Abia super montem Someron qui erat
in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel
5 num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit
regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis
6 et surrexit Hieroboam filius Nabath servus
Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum
7 congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii
Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis
et corde pavido nec potuit resistere eis
8 nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis
regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi
multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos
9 et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque
Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque
venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit
sacerdos eorum qui non sunt dii
10 noster autem Dominus Deus est quem non
relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in
ordine suo
11 holocausta quoque offerunt Domino per
singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et
proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et
lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta
Domini Dei nostri quem vos reliquistis
12 ergo in exercitu nostro dux Deus est et
sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite
pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit
13 haec illo loquente Hieroboam retro
moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo
ambiebat exercitu
14 respiciensque Iudas vidit instare bellum
ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere
coeperunt
15 omnesque viri Iuda vociferati sunt et
ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex
adverso Abia et Iuda
16 fugeruntque filii Israhel Iudam et
tradidit eos Deus in manu eorum
17 percussit ergo eos Abia et populus eius
plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium
18 humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo
et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum
suorum
19 persecutus est autem Abia fugientem
Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus
suis Ephron quoque et filias eius
20 nec valuit ultra resistere Hieroboam in
diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est
21 igitur Abia confortato imperio suo accepit
uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias
22 reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum
eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo
|