1 dormivit autem Abia cum patribus suis et
sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius
diebus quievit terra annis decem
2 fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in
conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
3 et confregit statuas lucosque succidit
4 ac praecepit Iudae ut quaereret Dominum
Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata
5 et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras
et fana et regnavit in pace
6 aedificavit quoque urbes munitas in Iuda
quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino
largiente
7 dixit autem Iudae aedificemus civitates
istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis
quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit
nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum
fuit
8 habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta
et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum
ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi
9 egressus est autem contra eos Zara
Aethiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque
Maresa
10 porro Asa perrexit obviam et instruxit
aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa
11 et invocavit Dominum Deum et ait Domine
non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva
nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus
contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo
12 exterruit itaque Dominus Aethiopas coram
Asa et Iuda fugeruntque Aethiopes
13 et persecutus est eos Asa et populus qui
cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino
caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multa
14 et percusserunt omnes civitates per
circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes
et multam praedam asportaverunt
15 sed et caulas ovium destruentes tulerunt
pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem
|