1 Azarias autem filius Oded facto in se spiritu
Dei
2 egressus est in occursum Asa et dixit ei
audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si
quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos
3 transibunt autem multi dies in Israhel
absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege
4 cumque reversi fuerint in angustia sua ad
Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient
5 in tempore illo non erit pax egredienti et
ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum
6 pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra
civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia
7 vos ergo confortamini et non dissolvantur manus
vestrae erit enim merces operi vestro
8 quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam
Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin
et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat
ante porticum Domini
9 congregavitque universum Iuda et Beniamin
et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum
confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo
10 cumque venissent Hierusalem mense tertio anno
quintodecimo regni Asa
11 immolaverunt Domino in die illa de
manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia
12 et intravit ex more ad corroborandum
foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima
sua
13 si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum
Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem
14 iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in
clangore tubae et in sonitu bucinarum
15 omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni
enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque
eis Dominus requiem per circuitum
16 sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto
deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit
et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron
17 excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen
cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius
18 ea quae voverat pater suus et ipse intulit in
domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem
19 bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum
annum regni Asa
|