1 anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit
Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset
egredi et ingredi de regno Asa
2 protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris
domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae qui
habitabat in Damasco dicens
3 foedus inter me et te est pater quoque meus et
pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto
foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me recedere
4 quo conperto Benadad misit principes exercituum
suorum ad urbes Israhel qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas
urbes muratas Nepthalim
5 quod cum audisset Baasa desivit aedificare Rama et
intermisit opus suum
6 porro Asa rex adsumpsit universum Iudam et
tulerunt lapides Rama et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa
aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha
7 in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem
Iuda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo
idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua
8 nonne Aethiopes et Lybies multo plures
erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses
tradidit in manu tua
9 oculi enim eius contemplantur universam
terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte
igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent
10 iratusque Asa adversus videntem iussit
eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de
populo in tempore illo plurimos
11 opera autem Asa prima et novissima scripta sunt
in libro regum Iuda et Israhel
12 aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni
sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum sed
magis in medicorum arte confisus est
13 dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno
quadragesimo primo regni sui
14 et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat
sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus
et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt
super eum ambitione nimia
|