1 regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et
invaluit contra Israhel
2 constituitque militum numeros in cunctis urbibus
Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in
civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
3 et fuit Dominus cum Iosaphat quia
ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim
4 sed in Deo patris sui et perrexit in
praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
5 confirmavitque Dominus regnum in manu
eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae
et multa gloria
6 cumque sumpsisset cor eius audaciam
propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
7 tertio autem anno regni sui misit de
principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut
docerent in civitatibus Iuda
8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam
et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et
Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
9 docebantque in Iuda habentes librum legis
Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
10 itaque factus est pavor Domini super
omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra
Iosaphat
11 sed et Philisthei Iosaphat munera
deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem
milia septingentos et hircos totidem
12 crevit ergo Iosaphat et magnificatus est
usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque
muratas
13 et multa opera patravit in urbibus Iuda viri
quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
14 quorum iste numerus per domos atque familias
singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum
trecenta milia
15 post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta
octoginta milia
16 post istum quoque Amasias filius Zechri
consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
17 hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et
cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
18 post istum etiam Iozabath et cum eo centum
octoginta milia expeditorum militum
19 hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis
quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda
|