1 reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam
pacifice in Hierusalem
2 cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad
eum impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris et
idcirco iram quidem Domini merebaris
3 sed bona opera inventa sunt in te eo quod
abstuleris lucos de terra Iuda et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum
4 habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque
egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad
Dominum Deum patrum suorum
5 constituitque iudices terrae in cunctis
civitatibus Iuda munitis per singula loca
6 et praecipiens iudicibus videte ait quid
faciatis non enim hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque
iudicaveritis in vos redundabit
7 sit timor Domini vobiscum et cum
diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec
personarum acceptio nec cupido munerum
8 in Hierusalem quoque constituit Iosaphat
Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israhel ut iudicium et causam
Domini iudicarent habitatoribus eius
9 praecepitque eis dicens sic agetis in
timore Dei fideliter et corde perfecto
10 omnem causam quae venerit ad vos fratrum
vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem
ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus
ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super
fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis
11 Amarias autem sacerdos et pontifex vester
in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui
est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent
habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et
erit Dominus cum bonis
|