1 dormivit
autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David
regnavitque Ioram filius eius pro eo
2 qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et
Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michahel et Saphatiam omnes hii filii
Iosaphat regis Israhel
3 deditque eis pater suus multa munera argenti et
auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem
tradidit Ioram eo quod esset primogenitus
4 surrexit ergo Ioram super regnum patris
sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de
principibus Israhel
5 triginta duo annorum erat Ioram cum
regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem
6 ambulavitque in viis regum Israhel sicut
egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu
Domini
7 noluit autem Dominus disperdere domum
David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi
lucernam et filiis eius omni tempore
8 in diebus illis rebellavit Edom ne esset
subditus Iudae et constituit sibi regem
9 cumque transisset Ioram cum principibus
suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se
circumdederat et omnes duces equitatus eius
10 attamen rebellavit Edom ne esset sub
dicione Iuda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu
illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum
11 insuper et excelsa fabricatus est in
urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam
12 adlatae sunt autem ei litterae ab Helia
propheta in quibus scriptum erat haec dicit Dominus Deus David patris tui
quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda
13 sed incessisti per iter regum Israhel et
fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus
Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti
14 ecce Dominus percutiet te plaga magna cum
populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua
15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec
egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos
16 suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum
Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Aethiopibus
17 et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam
diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis insuper et
filios eius et uxores nec remansit ei filius nisi Ioachaz qui minimus natu erat
18 et super haec omnia percussit eum Dominus alvi
languore insanabili
19 cumque diei succederet dies et temporum spatia
volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe
ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque
est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis
exequias sicut fecerat maioribus eius
20 triginta duum annorum fuit cum regnare coepisset
et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum
in civitate David verumtamen non in sepulchro regum
|