1 constituerunt autem habitatores Hierusalem
Ochoziam filium eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum
fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque
Ochozias filius Ioram regis Iuda
2 filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum
regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Otholia
filia Amri
3 sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab
mater enim eius inpulit eum ut impie ageret
4 fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus
Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius
5 ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum
Ioram filio Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in Ramoth
Galaad vulneraveruntque Syri Ioram
6 qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas
enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex
Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem
7 voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut
veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi
quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab
8 cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit
principes Iuda et filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei et interfecit
illos
9 ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem
in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius
Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut
de stirpe regnaret Ochoziae
10 siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus
esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram
11 porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium
Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur
absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth autem quae
absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae pontificis soror Ochoziae
et idcirco Otholia non interfecit eum
12 fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex
annis quibus regnavit Otholia super terram
|