1 anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit
centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium Iohanan Azariam
quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri et iniit
cum eis foedus
2 qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de
cunctis urbibus Iuda et principes familiarum Israhel veneruntque in Hierusalem
3 iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini
cum rege dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut locutus est
Dominus super filios David
4 iste est ergo sermo quem facietis
5 tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum
sacerdotum et Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum
regis et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus
sit in atriis domus Domini
6 nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi
sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia
sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini
7 Levitae autem circumdent regem habentes singuli
arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum
rege et intrante et egrediente
8 fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta
omnia quae praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub
se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum
et egressuri erant siquidem Ioiadae pontifex non dimiserat abire turmas quae
sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant
9 deditque Ioiadae sacerdos centurionibus lanceas
clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini
10 constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte
templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per
circuitum regis
11 et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei
diadema dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem
unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius inprecatique sunt atque
dixerunt vivat rex
12 quod cum audisset Otholia vocem scilicet
currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini
13 cumque vidisset regem stantem super gradum in
introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae gaudentem
atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque
laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiae insidiae
14 egressus autem Ioiadae pontifex ad centuriones et
principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et interficiatur
foris gladio praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini
15 et inposuerunt cervicibus eius manus cumque intrasset
portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi
16 pepigit autem Ioiadae foedus inter se
universumque populum et regem ut esset populus Domini
17 itaque ingressus est omnis populus domum
Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan
quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras
18 constituit autem Ioiadae praepositos in
domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in
domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in
gaudio et canticis iuxta dispositionem David
19 constituit quoque ianitores in portis domus
Domini ut non ingrederetur eam inmundus in omni re
20 adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac
principes populi et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de domo
Domini et introire per medium portae superioris in domum regis et conlocaverunt
eum in solio regali
21 laetatusque est omnis populus terrae et
urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio
|