1 viginti quinque annorum erat Amasias cum
regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris
eius Ioaden de Hierusalem
2 fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non
in corde perfecto
3 cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit
servos qui occiderant regem patrem suum
4 sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est
in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro
filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur
5 congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos
per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et
recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui
egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum
6 mercede quoque conduxit de Israhel centum milia
robustorum centum talentis argenti
7 venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne
egrediatur tecum exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et cunctis
filiis Ephraim
8 quod si putas in robore exercitus bella consistere
superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam
vertere
9 dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de
centum talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei habet
Dominus unde tibi dare possit multo his plura
10 separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad
eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer
irati reversi sunt in regionem suam
11 porro Amasias confidenter eduxit populum suum et
abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia
12 et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda
et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in
praeceps qui universi crepuerunt
13 at ille exercitus quem remiserat Amasias
ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque
Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam
14 Amasias vero post caedem Idumeorum et
adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis
adolebat incensum
15 quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam
misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt
populum suum de manu tua
16 cumque haec ille loqueretur respondit ei
num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio
inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper
non adquievisti consilio meo
17 igitur Amasias rex Iuda inito pessimo
consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni
videamus nos mutuo
18 at ille remisit nuntium dicens carduus
qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem
et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt
carduum
19 dixisti percussi Edom et idcirco erigitur
cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas
et tu et Iudas tecum
20 noluit audire Amasias eo quod Domini
esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom
21 ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos
sibi praebuere conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae
22 corruitque Iudas coram Israhel et fugit
in tabernacula sua
23 porro Amasiam regem Iuda filium Ioas
filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem
destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis
cubitis
24 omne quoque aurum et argentum et universa
vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae
necnon et filios obsidum reduxit Samariam
25 vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda
postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis
26 reliqua vero sermonum Amasiae priorum et
novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
27 qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei
insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi
28 reportantesque super equos sepelierunt eum cum
patribus suis in civitate David
|