1 omnis
autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre
suo Amasia
2 ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni
Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis
3 sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset
et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hiechelia
de Hierusalem
4 fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta
omnia quae fecerat Amasias pater eius
5 et exquisivit Deum in diebus Zacchariae
intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus
6 denique egressus est et pugnavit contra Philisthim
et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque
oppida in Azoto et in Philisthim
7 et adiuvit eum Deus contra Philisthim et
contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas
8 pendebantque Ammanitae munera Oziae et
divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias
9 aedificavitque Ozias turres in Hierusalem
super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere
firmavitque eas
10 extruxit etiam turres in solitudine et
fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam
in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo
erat quippe homo agriculturae deditus
11 fuit autem exercitus bellatorum eius qui
procedebant ad proelia sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub
manu Ananiae qui erat de ducibus regis
12 omnisque numerus principum per familias
virorum fortium duum milium sescentorum
13 et sub eis universus exercitus
trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege
contra adversarios dimicabant
14 praeparavit quoque eis Ozias id est
cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad
iaciendos lapides
15 et fecit in Hierusalem diversi generis
machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent
sagittas et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur
ei Dominus et corroborasset illum
16 sed cum roboratus esset elevatum est cor
eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum
Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis
17 statimque ingressus post eum Azarias
sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi
18 restiterunt regi atque dixerunt non est
tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum
Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne
contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo
19 iratusque est Ozias et tenens in manu
turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra
in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis
20 cumque respexisset eum Azarias pontifex
et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato
expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset
ilico plagam Domini
21 fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad
diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus
fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat
populum terrae
22 reliqua autem sermonum Oziae priorum et
novissimorum scripsit Esaias filius Amos propheta
23 dormivitque Ozias cum patribus suis et
sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus
regnavitque Ioatham filius eius pro eo
|