1 viginti annorum erat Achaz cum regnare
coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu
Domini sicut David pater eius
2 sed ambulavit in viis regum Israhel
insuper et statuas fudit Baalim
3 ipse est qui adolevit incensum in valle
Benennon et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit
Dominus in adventu filiorum Israhel
4 sacrificabat quoque et thymiama
succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso
5 tradiditque eum Dominus Deus eius in manu
regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et
adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus
plaga grandi
6 occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda
centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent
Dominum Deum patrum suorum
7 eodem tempore occidit Zechri vir potens
ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque
secundum a rege
8 ceperuntque filii Israhel de fratribus
suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam
pertuleruntque eam in Samariam
9 ea tempestate erat ibi propheta Domini
nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce
iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris
et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas
10 insuper filios Iuda et Hierusalem vultis
vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis
enim super hoc Domino Deo vestro
11 sed audite consilium meum et reducite
captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet
vobis
12 steterunt itaque viri de principibus
filiorum Ephraim Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias
filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de proelio
13 et dixerunt eis non introducetis huc
captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera
cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super
Israhel
14 dimiseruntque viri bellatores praedam et
universa quae ceperant coram principibus et omni multitudine
15 steteruntque viri quos supra memoravimus
et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque
vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque
propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et
erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum
civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam
16 tempore illo misit rex Achaz ad
regem Assyriorum auxilium postulans
17 veneruntque Idumei et percusserunt multos
ex Iuda et ceperunt praedam magnam
18 Philisthim quoque diffusi sunt per urbes
campestres et ad meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth
Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis
19 humiliaverat enim Dominus Iudam propter
Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum
20 adduxitque contra eum Thaglathphalnasar
regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit
21 igitur Achaz spoliata domo Domini et domo
regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit
22 insuper et in tempore angustiae suae
auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz
23 immolavit diis Damasci victimas
percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo
hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo
Israhel
24 direptis itaque Achaz omnibus vasis domus
Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in
universis angulis Hierusalem
25 in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit
aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum
26 reliqua autem sermonum eius et omnium
operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
27 dormivitque Achaz cum patribus suis et
sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra
regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo
|