1 misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et
Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini
in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel
2 inito ergo consilio regis et principum et
universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo
3 non enim occurrerant facere in tempore
suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus
necdum congregatus erat in Hierusalem
4 placuitque sermo regi et omni multitudini
5 et decreverunt ut mitterent nuntios in universum
Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel
in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est
6 perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis
imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat
praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et
Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum
7 nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui
recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi
cernitis
8 nolite indurare cervices vestras sicut patres
vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in
aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris
eius
9 si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres
vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere
captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus
vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum
10 igitur cursores pergebant velociter de civitate in
civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et
subsannantibus eos
11 attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon
adquiescentes consilio venerunt Hierusalem
12 in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis
cor unum et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini
13 congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut
facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo
14 et surgentes destruxerunt altaria quae erant in
Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes
proiecerunt in torrentem Cedron
15 immolaverunt autem phase quartadecima die mensis
secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt
holocausta in domo Domini
16 steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et
legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de
manibus Levitarum
17 eo quod multa turba sanctificata non esset et
idcirco Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino
18 magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et
Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod
scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur
19 cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum
patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt
20 quem exaudivit Dominus et placatus est
populo
21 feceruntque filii Israhel qui inventi
sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna
laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa
quae suo officio congruebant
22 et locutus est Ezechias ad cor omnium
Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem
diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum
patrum suorum
23 placuitque universae multitudini ut
celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio
24 Ezechias enim rex Iuda praebuerat
multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo
tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima
multitudo
25 et hilaritate perfusa omnis turba Iuda
tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel
proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda
26 factaque est grandis celebritas in
Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non
fuerat
27 surrexerunt autem sacerdotes atque
Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in
habitaculum sanctum caeli
|