1 cumque haec fuissent rite celebrata
egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt
simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt
non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec
penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et
civitates suas
2 Ezechias vero constituit turmas
sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio
tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut
ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini
3 pars autem regis erat ut de propria eius
substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et
kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi
4 praecepit etiam populo habitantium
Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi
Domini
5 quod cum percrebruisset in auribus
multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei
mellis quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt
6 sed et filii Israhel et Iuda qui
habitabant in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque
sanctorum quae voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt
acervos plurimos
7 mense tertio coeperunt acervorum iacere
fundamenta et mense septimo conpleverunt eos
8 cumque ingressi fuissent Ezechias et
principes eius viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel
9 interrogavitque Ezechias sacerdotes et
Levitas cur ita iacerent acervi
10 respondit illi Azarias sacerdos primus de
stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus
et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo
reliquiarum autem copia est ista quam cernis
11 praecepit igitur Ezechias ut praepararent
horrea in domo Domini quod cum fecissent
12 intulerunt tam primitias quam decimas et
quaecumque voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et
Semei frater eius secundus
13 post quem Ieihel et Azazias et Naath et
Asahel et Ierimoth Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias
praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae
regis et Azariae pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant
14 Core vero filius Iemna Levites et ianitor
orientalis portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino
primitiisque et consecratis in sancta sanctorum
15 et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue
et Sameias Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter
distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus
16 exceptis maribus ab annis tribus et supra
cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat
in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas
17 sacerdotibus per familias et Levitis a
vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas
18 universaeque multitudini tam uxoribus
quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata
fuerant praebebantur
19 sed et filiorum Aaron per agros et
suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent
universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis
20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus
in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo
21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta
legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et
prosperatus est
|