1 erat autem terra labii unius et sermonum
eorundem
2 cumque proficiscerentur de oriente
invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
3 dixitque alter ad proximum suum venite
faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen
pro cemento
4 et dixerunt venite faciamus nobis
civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen
nostrum antequam dividamur in universas terras
5 descendit autem Dominus ut videret
civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam
6 et dixit ecce unus est populus et unum
labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis
donec eas opere conpleant
7 venite igitur descendamus et confundamus
ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
8 atque ita divisit eos Dominus ex illo
loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem
9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel
quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus
super faciem cunctarum regionum
10 hae generationes Sem Sem centum erat
annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium
11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad
quingentos annos et genuit filios et filias
12 porro Arfaxad vixit triginta quinque
annos et genuit Sale
13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale
trecentis tribus annis et genuit filios et filias
14 Sale quoque vixit triginta annis et
genuit Eber
15 vixitque Sale postquam genuit Eber
quadringentis tribus annis et genuit filios et filias
16 vixit autem Eber triginta quattuor annis
et genuit Faleg
17 et vixit Eber postquam genuit Faleg
quadringentis triginta annis et genuit filios et filias
18 vixit quoque Faleg triginta annis et
genuit Reu
19 vixitque Faleg postquam genuit Reu
ducentis novem annis et genuit filios et filias
20 vixit autem Reu triginta duobus annis et
genuit Sarug
21 vixitque Reu postquam genuit Sarug
ducentis septem annis et genuit filios et filias
22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit
Nahor
23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor
ducentos annos et genuit filios et filias
24 vixit autem Nahor viginti novem annis et
genuit Thare
25 vixitque Nahor postquam genuit Thare
centum decem et novem annos et genuit filios et filias
26 vixitque Thare septuaginta annis et
genuit Abram et Nahor et Aran
27 hae sunt autem generationes Thare Thare
genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth
28 mortuusque est Aran ante Thare patrem
suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum
29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores
nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris
Melchae et patris Ieschae
30 erat autem Sarai sterilis nec habebat
liberos
31 tulit itaque Thare Abram filium suum et
Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et
eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran
et habitaverunt ibi
32 et facti sunt dies Thare ducentorum
quinque annorum et mortuus est in Haran
|