1 duodecim
annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis
regnavit in Hierusalem
2 fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes
gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israhel
3 et conversus instauravit excelsa quae demolitus
fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit
omnem militiam caeli et coluit eam
4 aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua
dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum
5 aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in
duobus atriis domus Domini
6 transireque fecit filios suos per ignem in valle
Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat
habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut
inritaret eum
7 sculptile quoque et conflatile signum posuit in
domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius
dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel
ponam nomen meum in sempiternum
8 et movere non faciam pedem Israhel de terra quam
tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis
cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi
9 igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores
Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a
facie filiorum Israhel
10 locutusque est Dominus ad eum et ad
populum illius et adtendere noluerunt
11 idcirco superinduxit eis principes
exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque
conpedibus duxerunt Babylonem
12 qui postquam coangustatus est oravit
Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum
13 deprecatusque est eum et obsecravit
intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et
cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus
14 post haec aedificavit murum extra
civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per
circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes
exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis
15 et abstulit deos alienos et simulacrum de
domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et
proiecit omnia extra urbem
16 porro instauravit altare Domini et
immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut
serviret Domino Deo Israhel
17 attamen adhuc populus immolabat in
excelsis Domino Deo suo
18 reliqua autem gestorum Manasse et
obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in
nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel
19 oratio quoque eius et exauditio et cuncta
peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit
lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai
20 dormivit ergo Manasses cum patribus suis
et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon
21 viginti duo annorum erat Amon cum regnare
coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem
22 fecitque malum in conspectu Domini sicut
fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus
immolavit atque servivit
23 et non est reveritus faciem Domini sicut
reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit
24 cumque coniurassent adversus eum servi sui
interfecerunt eum in domo sua
25 porro reliqua populi multitudo caesis his qui
Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo
|