1 fecit autem Iosias in Hierusalem phase
Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi
2 et constituit sacerdotes in officiis suis
hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini
3 Levitis quoque ad quorum eruditionem
omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario
templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam
ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel
4 et praeparate vos per domos et
cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel
et descripsit Salomon filius eius
5 ministrate in sanctuario per familias turmasque
leviticas
6 et sanctificati immolate phase fratres etiam
vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate
7 dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat
inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris
triginta milia boumque tria milia haec de regis universa substantia
8 duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt
tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel
principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora
commixtim duo milia sescenta et boves trecentos
9 Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel
fratres eius necnon Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum dederunt
ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos
10 praeparatumque est ministerium et steterunt
sacerdotes in officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium
11 et immolatum est phase asperseruntque
sacerdotes manu sua sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum
12 et separaverunt ea ut darent per domos et
familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de
bubus quoque fecere similiter
13 et assaverunt phase super ignem iuxta
quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis
et ollis et festinato distribuerunt universae plebi
14 sibi autem et sacerdotibus postea
paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes
fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt
novissimis
15 porro cantores filii Asaph stabant in
ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum
regis ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem
discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis
cibos
16 omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in
die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta
praeceptum regis Iosiae
17 feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant
ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus
18 non fuit phase simile huic in Israhel a diebus
Samuhelis prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase
sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israhel qui reppertus
fuerat et habitantibus in Hierusalem
19 octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase
celebratum est
20 postquam instauraverat Iosias templum ascendit
Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit in
occursum eius Iosias
21 at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et
tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad
quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est
ne interficiat te
22 noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum
bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret
in campo Mageddo
23 ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis
educite me de proelio quia oppido vulneratus sum
24 qui transtulerunt eum de curru in alterum currum
qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et
sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum
25 Hieremias maxime cuius omnes cantores atque
cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi
lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in Lamentationibus
26 reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum
eius quae lege praecepta sunt Domini
27 opera quoque illius prima et novissima scripta
sunt in libro regum Israhel et Iuda
|