1 iamque venerat mensis septimus et erant filii
Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in
Hierusalem
2 et surrexit Iosue filius Iosedech et
fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et
aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut
scriptum est in lege Mosi viri Dei
3 conlocaverunt autem altare super bases
suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud
holocaustum Domino mane et vespere
4 feceruntque sollemnitatem tabernaculorum
sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum
praeceptum opus diei in die suo
5 et post haec holocaustum iuge tam in
kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in
omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo
6 a primo die mensis septimi coeperunt offerre
holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat
7 dederunt autem pecunias latomis et cementariis
cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de
Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis
8 anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei
in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue
filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes
qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti
annis et supra ut urguerent opus Domini
9 stetitque Iosue filii eius et fratres eius
Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui
faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae
10 fundato igitur a cementariis templo Domini
steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis
ut laudarent Deum per manus David regis Israhel
11 et concinebant in hymnis et confessione Domino
quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque
populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset
templum Domini
12 plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes
patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in
oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant
vocem
13 nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris
laetantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore
magno et vox audiebatur procul
|