1 prophetaverunt autem Aggeus propheta et
Zaccharias filius Addo prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et
Hierusalem in nomine Dei Israhel
2 tunc surrexerunt Zorobabel filius
Salathihel et Iosue filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in
Hierusalem et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos
3 in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui
erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis
quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos
instauraretis
4 ad quod respondimus eis quae essent
nomina hominum auctorum illius aedificationis
5 oculus autem Dei eorum factus est super
senes Iudaeorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium
referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam
6 exemplar epistulae quam misit Tatannai
dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui
erant trans Flumen ad Darium regem
7 sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario
regi pax omnis
8 notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad
domum Dei magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in
parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum
9 interrogavimus ergo senes illos et ita
diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis et muros
instauraretis
10 sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut
nuntiaremus tibi quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis
11 huiuscemodi autem sermonem responderunt
nobis dicentes nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod
erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israhel magnus aedificaverat
et extruxerat
12 postquam autem ad iracundiam
provocaverunt patres nostri Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor
regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit
in Babylonem
13 anno autem primo Cyri regis Babylonis
Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei aedificaretur
14 nam et vasa templi Dei aurea et argentea
quae Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat
ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt
Sasabassar vocabulo quem et principem constituit
15 dixitque ei haec vasa tolle et vade et
pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suo
16 tunc itaque Sasabassar ille venit et
posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc
aedificatur et necdum conpletum est
17 nunc ergo si videtur regi bonum recenseat
in bibliotheca regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut
aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat
ad nos
|