1 tunc Darius rex praecepit et recensuerunt
in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone
2 et inventum est in Ecbathanis quod est
castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo
commentarius
3 anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit
ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias
et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et
latitudinem cubitorum sexaginta
4 ordines de lapidibus inpolitis tres et
sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur
5 sed et vasa templi Dei aurea et argentea
quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem
reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt
in templo Dei
6 nunc ergo Tatannai dux regionis quae est
trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans
Flumen procul recedite ab illis
7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce
Iudaeorum et a senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suo
8 sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a
presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis
id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur
viris illis ne inpediatur opus
9 quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et
hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum
sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo
querimonia
10 et offerant oblationes Deo caeli orentque pro
vita regis et filiorum eius
11 a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui
hanc mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et
configatur in eo domus autem eius publicetur
12 Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi
dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et
dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod
studiose impleri volo
13 igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et
Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic
diligenter exsecuti sunt
14 seniores autem Iudaeorum aedificabant et
prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et
aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente Cyro et Dario et
Artarxerse regibus Persarum
15 et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem
tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis
16 fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et
Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio
17 et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos
centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius
Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel
18 et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et
Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in
libro Mosi
19 fecerunt autem filii transmigrationis pascha
quartadecima die mensis primi
20 purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae
quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis
et fratribus suis sacerdotibus et sibi
21 et comederunt filii Israhel qui reversi
fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium
terrae ad eos ut quaererent Dominum Deum Israhel
22 et fecerunt sollemnitatem azymorum septem
diebus in laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis
Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israhel
|