1 hii
sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno
Artarxersis regis de Babylone
2 de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar
Danihel de filiis David Attus
3 de filiis Secheniae et de filiis Pharos
Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta
4 de filiis Phaethmoab Helioenai filius
Zareae et cum eo ducenti viri
5 de filiis Secheniae filius Hiezihel et
cum eo trecenti viri
6 de filiis Adden Abeth filius Ionathan et
cum eo quinquaginta viri
7 de filiis Helam Isaias filius Athaliae et
cum eo septuaginta viri
8 de filiis Saphatiae Zebedia filius
Michahel et cum eo octoginta viri
9 de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et
cum eo ducenti decem et octo viri
10 de filiis Selomith filius Iosphiae et cum
eo centum sexaginta viri
11 de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai
et cum eo viginti octo viri
12 de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et
cum eo centum decem viri
13 de filiis Adonicam qui erant novissimi et
haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri
14 de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum
eo septuaginta viri
15 congregavi autem eos ad fluvium qui
decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in
sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi
16 itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam
et Helnathan et Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam
principes et Ioarib et Helnathan sapientes
17 et misi eos ad Heddo qui est primus in
Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad
fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus
Dei nostri
18 et adduxerunt nobis per manum Dei nostri
bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et
Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo
19 et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis
Merari fratres eius et filios eius viginti
20 et de Nathinneis quos dederat David et
principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis
nominibus vocabantur
21 et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium
Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam
nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae
22 erubui enim petere regem auxilium et
equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei
nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et
fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum
23 ieiunavimus autem et rogavimus Deum
nostrum pro hoc et evenit nobis prospere
24 et separavi de principibus sacerdotum
duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem
25 adpendique eis argentum et aurum et vasa
consecrata domus Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et
principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant
26 et adpendi in manibus eorum argenti talenta
sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta
27 et crateras aureos viginti qui habebant
solidos millenos et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum
28 et dixi eis vos sancti Domini et vasa
sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum
29 vigilate et custodite donec adpendatis
coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in
Hierusalem et thesaurum domus Domini
30 susceperunt autem sacerdotes et Levitae
pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei
nostri
31 promovimus ergo a flumine Ahavva
duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit
super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via
32 et venimus Hierusalem et mansimus ibi
diebus tribus
33 die autem quarta adpensum est argentum et
aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et
cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius
Bennoi Levitae
34 iuxta numerum et pondus omnium
descriptumque est omne pondus in tempore illo
35 sed et qui venerant de captivitate filii
transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro
omni Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato
duodecim omnia in holocaustum Domino
36 dederunt autem edicta regis satrapis qui
erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et
domum Dei
|