1 postquam autem haec conpleta sunt
accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israhel et
sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei
videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et
Aegyptiorum et Amorreorum
2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et
filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam
principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima
3 cumque audissem sermonem istum scidi
pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi
maerens
4 convenerunt autem ad me omnes qui
timebant verbum Dei Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant
et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum
5 et in sacrificio vespertino surrexi de
adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus
meas ad Dominum Deum meum
6 et dixi Deus meus confundor et erubesco
levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae
sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum
7 a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi
peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi
sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in
gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac
8 et nunc quasi parum et ad momentum facta
est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis
reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros
Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra
9 quia servi sumus et in servitute nostra
non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege
Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret
solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in Hierusalem
10 et nunc quid dicemus Deus noster post
haec quia dereliquimus mandata tua
11 quae praecepisti in manu servorum tuorum
prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra
inmunda est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus
eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua
12 nunc ergo filias vestras ne detis filiis
eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem
eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis
quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum
13 et post omnia quae venerunt super nos in
operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster
liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie
14 ut non converteremur et irrita faceremus
mandata tua neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum
numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias
et salutem
15 Domine Deus Israhel iustus tu quoniam
derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto
nostro non enim stari potest coram te super hoc
|