1 verba Neemiae filii Echliae et
factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro
2 et venit Anani unus de fratribus meis
ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et
supererant de captivitate et de Hierusalem
3 et dixerunt mihi qui remanserunt et
derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in
obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni
4 cumque audissem verba huiuscemodi sedi et
flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli
5 et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis
magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te
diligunt et custodiunt mandata tua
6 fiat auris tua auscultans et oculi tui
aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die
pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel
quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus
7 vanitate seducti sumus et non custodivimus
mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo
8 memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens
cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos
9 et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea
et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos
et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi
10 et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti
in fortitudine tua magna et in manu tua valida
11 obsecro Domine sit auris tua adtendens ad
orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen
tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego
enim eram pincerna regis
|