1 factum est autem in mense nisan anno vicesimo
Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non
eram quasi languidus ante faciem eius
2 dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te
aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est
et timui valde ac nimis
3 et dixi regi rex in aeternum vive quare non
maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et
portae eius conbustae sunt igni
4 et ait mihi rex pro qua re postulas et
oravi Deum caeli
5 et dixi ad regem si videtur regi bonum et
si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem
sepulchri patris mei et aedificabo eam
6 dixitque mihi rex et regina quae sedebat
iuxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit
ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus
7 et dixi regi si regi videtur bonum
epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec
veniam in Iudaeam
8 et epistulam ad Asaph custodem saltus
regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis
et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum
9 et veni ad duces regionis trans Flumen dedique
eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites
10 et audierunt Sanaballat Horonites et
Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset
homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israhel
11 et veni Hierusalem et eram ibi diebus
tribus
12 et surrexi nocte ego et viri pauci mecum
et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in
Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam
13 et egressus sum per portam Vallis nocte
et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem
dissipatum et portas eius consumptas igni
14 et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum
Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret
15 et ascendi per torrentem nocte et
considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii
16 magistratus autem nesciebant quo abissem
aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et
magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil
indicaveram
17 et dixi eis vos nostis adflictionem in
qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni
venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium
18 et indicavi eis manum Dei mei quod esset
bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus
et confortatae sunt manus eorum in bono
19 audierunt autem Sanaballat Horonites et
Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt
dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis
20 et reddidi eis sermonem dixique ad eos
Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis
autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem
|