1 et factus est clamor populi et uxorum eius
magnus adversus fratres suos iudaeos
2 et erant qui dicerent filii nostri et
filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et
comedamus et vivamus
3 et erant qui dicerent agros nostros et
vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame
4 et alii dicebant mutuo sumamus pecunias
in tributa regis demusque agros nostros et vineas
5 et nunc sicut carnes fratrum nostrorum
sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus
filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt
famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii
possident
6 et iratus sum nimis cum audissem clamorem
eorum secundum verba haec
7 cogitavitque cor meum mecum et increpui
optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris
exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam
8 et dixi eis nos ut scitis redemimus
fratres nostros iudaeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem
nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec
invenerunt quid responderent
9 dixique ad eos non est bona res quam
facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a
gentibus inimicis nostris
10 et ego et fratres mei et pueri mei
commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud aes
alienum concedamus quod debetur nobis
11 reddite eis hodie agros suos vineas suas
oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et
olei quam exigere soletis ab eis date pro illis
12 et dixerunt reddimus et ab eis nihil
quaerimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut
facerent iuxta quod dixeram
13 insuper et sinum meum excussi et dixi sic
excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de
laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen
et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat
14 a die autem illa qua praeceperat mihi ut
essem dux in terra Iuda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum
Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quae ducibus
debebantur non comedimus
15 duces autem primi qui fuerant ante me
gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos
quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita
propter timorem Dei
16 quin potius in opere muri aedificavi et agrum non
emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant
17 Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta
viri et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt in mensa
mea erant
18 parabatur autem mihi per dies singulos bos unus
arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et
alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quaesivi valde enim
erat adtenuatus populus
19 memento mei Deus meus in bonum secundum omnia
quae feci populo huic
|