Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 1.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Tobia

1.

1 Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in

 superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad

 occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

2 cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in

 captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

3 ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis

 fratribus qui erant ex genere inpertiret

4 cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen

 puerile gessit in opere

5 denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam

 fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

6 et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat

 Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas

 fideliter offerens

7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret

 omnem decimationem

8 haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

9 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua

 genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

10 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et

 filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam

 suam et numquam contaminatus est in escis eorum

13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi

 Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens

 libertatem quaecumque facere voluisset

15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita

 salutis dabat eis

16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his

 quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui

 erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus

 argenti

18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum

 regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel

 exosos haberet in conspectu suo

19 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur

 eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

20 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis

 atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

21 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea

 plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et

 iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat

 corpora eorum

22 at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei

 omnem substantiam eius

23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit

 quia multi diligebant eum

24 post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem

 filii ipsius

25 et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius

 restituta est ei




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License