2.
1 post haec vero
cum esset dies festus Domini et factum esset
prandium bonum in domo Tobis
2 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra
timentes Deum et epulentur
nobiscum
3 cumque abisset
reversus nuntiat unum ex filiis Israhel
iugulatum iacere in platea
statimque exiliens de accubitu suo
relinquens prandium ieiunus
pervenit ad corpus
4 tollensque
illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol
occubuisset caute sepeliret
eum
5 cumque
occultasset corpus manducavit panem cum luctu et
tremore
6 memorans
illum sermonem quem dixit Dominus per Amos
prophetam dies festi
vestri convertentur in lamentationem et
luctum
7 cum vero
sol occubuisset abiit et sepelevit eum
8
arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius
rei causa
interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium
et iterum sepelis mortuos
9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora
occisorum et occultabat in
domo sua et mediis noctibus
sepeliebat ea
10 contigit
autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens
domum iactasset se iuxta
parietem et obdormisset
11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora
insiderent super oculos
eius fieretque caecus
12 hanc autem
temptationem ideo permisit Dominus evenire illi
ut posteris daretur
exemplum patientiae eius sicut et sancti
Iob
13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata
eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga
caecitatis evenerit ei
14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo
omnibus diebus vitae suae
15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes
et
cognati eius et inridebant vitam eius dicentes
16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas
faciebas
17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus
quam Deus daturus est his
qui fidem suam numquam mutant ab eo
19 Anna vero
uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de
labore manuum suarum victum
quem consequi poterat deferebat
20 unde factum
est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
21 cuius cum
vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne
forte furtivus sit reddite
eum dominis suis quia non licet
nobis ex furto aliquid aut
edere aut contingere
22 ad haec uxor
eius irata respondit manifeste vana facta est
spes tua et elemosynae tuae
modo paruerunt
23 atque his et
aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei
|